# Hypomnemata physica 506

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 506. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/506

Et credibile est, conchas illas per gramina illa, aut algam inter mediam, tanquam per venas umbilicales foetui nutrimentum è ligni cariosi vicosâ pinguedine & substantia attrahere. Quod verò Hollandorum relationem, qui aves ejusmodi ovis incubantes viderunt, attinet, ea cum reliquis ita conciliari potest, quod scilicet è conchis quaedam primitus in Anglia & Scotia generati fuerint, aliò tamen volare potuerint: è quorum numero fuerint anseres illi, quos Hollandi in itinere suo in novam Zemblam in scopulis quibusdam viderunt. Cùm enim pleraque etiam insecta sponte nata postea coeant & generent: cur non aves hę multò perfectiores idem facere possent? De modo autem generationis hujus animalis vix certi aliquid apud autores occurrit. Idem Mejer, cap. 5. concharum & avium harum generationem coelo tribuit, & à coeli, nescio quâ, virtute imaginativâ eas provenire putat. Verùm, ut alibi dictum, coelum saltem caussa est universalis; cùm hîc de proxima quaeratur. Neque etiam istarum avium generationem spontaneam esse puto, sed eas, ut alias conchas, generari existimo. Si quis verò miretur, è conchis avem nasci, is cogitet, creatori tam facile fuisse conchas facere, quae aves ferant, quàm quae conchas; & perpendat, quàm multa alia miranda in rerum natura accidant. Inter quae & illa, quae de agno vegetabili Tartariae scribuntur, quem Sigismundus, Baro de Herberstein in rerum Moscovvitarum commentariis, ita describit: Non procul, inquit ille, à Caspio mari inter Volga & Iaik fluvios habitabant quondam Savvolhenses Reges, de quibus postea.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
