Latin
508
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 508
Unproofread scanNot analysed yet
Miram hujus plantae dulcedinem esse: propter quam a lupis, caeterisque rapacibus animalibus multum appeteretur. Hanc relationem alii confirmant. Fortun. Licetus, lib. 3. de spont. viv. ort. c. 45. ex Odorico Utinensi in itinere, quo perrexit ad magnum Cham haec refert. Rem, inquit, admirabilem scribo, non à me visam, sed ab hominib. verè fide dignis auditam, asserentibus in quodam regno esse aliquos montes, nomine Capescos, ubi nascutur permagni pepones, qui maturescentes aperiuntur, &intra eos reperitur animal ad instar agni pusilli, qui habet peponem &carnem simul; etsi hoc videtur incredibile, tamen, ut in Hibernia. sunt arbores, quae producunt aves, ita possunt vere tales ibi reperiri pepones. Et in alio loco idem reperit, inquiens. Quodam die vidi belluam ad magnitudinem agni, albam, ad instar nivis; cujus lana aemula gossypij facile à cute vellebatur; circumstantes interpellati dicebant, datam à Magno Cham cuidam Baroni pro carne optima humano victui inter alios omnes: subderunt montem esse Capsii nomine, in quo pepones nascuntur magni, qui maturescentes hiant; &hujusmodi bestiam exserunt. Idem approbat Jul. Caes. Scalig. exerc. 181. sect. 29. Superiora, inquit, ludum putes, pro ut est admirabilis Tartaricus frutex. Tartarorum horda primaria Zavolla est, vetustissimae nobilitatis commendatione. In eo agro serunt semen, seminis melonis simillimum, sed minus oblongus. Ex eo satu plantam exire, quam Boramez, id est, agnum vocant. Crescit enim agni figura De Agno vegetabili. gurâ ad pedum ferè ternùm altitudinem, quem pedibus, ungulis, auribus, toto capite, praeterquam cornibus, repraesentat. Pro cornibus pilos gerit, singularis cornu specie. Obducitur corio tenuissimo: cujus detracti usus ad capitum tegmina incolis. Ferunt internam pulpam Gammari referre carnes. Caeterum è vulnere quoque sanguinem manare. Dulcore esse admirabili. Radicem humo exertam surrigere ad umbilicum usque.