# Hypomnemata physica 509

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 509. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/509

Illud miraculi fovet magnitudinem. Quandiu vicinis obsidetur herbulis, tandiu vivere quasi agnum in laeto pascuo. Absumptis illis tabescere atque interire. Idque non solum vel casu vel tractu temporis, sed etiam experiundi gratia subtractis atque ablatis evenire. Quam illud anget admirationem, appeti à lupis eam, non item ab aliis bestiis, quae carne vescantur. Vide hac de re Andream Libavium, part. 2. singular. exercit. de agno vegetabili Scythiae. Animalia Quomodo verò è stirpibus jam aridis aniè plantis malia nascantur, dubium. Fortun. Licetus, lib. 3. aridis. cap. 48. Jul. Caes. Scaligerum, exerc. 59. sect. 2. statuentem, quòd plantae à se ipsis animalia generent, idque non è putrefactione, sed semina quasi quaedam foventes ad generationem, reprehendit, eâ de caussâ, quod lignum vivens solùm constet anima vegetante, quae Eorum genec nobiliorem se, sentientem scilicet, brut nerationis constitutticem procreare possit; nec in eam se modi sec. commutare. Ipse verò statuit, (qui primus Licetum. ipsi modus est) ex iis, quae in substantia li- Primus.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
