# Hypomnemata physica 51

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/51

51 frigida: tamen, ut rectè, I. de Temperam. cap. 4. Galenus scribit, si quod horum prorsus exiguum est, nullum evidentem in corporibus nostris excitant effectum; imò ne in majori copia talia, vel calida, vel frigida, ut piper, nix, aqua frigida, hominem enecant. Praeterea eadem tam subitas in corpore mutationes non efficiunt. At venena quaedam in minima quantitate hominem enecant, vel gravissima symptomata excitant; idque citissimè praestant. De quo Galenus, lib. I. de semine, cap. 16. scribit: Minima portiuncula humoris lethalium venenorum, quae deleteria appellantur, ubi animalis corpus ingressa fuerint, totum id momento temporis immutant, sibique simili affectione alterant. Idem; 3. de loc. affect. cap. 7. inquit: Quis crederet vel à scorpionis infixo aculeo, vel à phalangiorum ictibus totum corpus ingenti & inusitatâ mutatione affici, nisi saepenumero id accidere viderent, praesertim minimam quandam rem feris in ipsum demittentibus. Et paulò post: Marinae turturis, quemadmodum & terreni scorpij aculeus in partem extremam, acutissimam illam quidem, finitur; ubi nullum foramen est, per quod venenum deiici possit: necesse est tamen, ut excogitemus substantiam quandam esse aut spiritualem, aut humidam, quae ut mole minima, ita facultate maxima est. Et Aelianus lib. 9. de animal. cap. 57. refert, morsuum vestigia, quae aspis imprimit, tam obscura & parva esse, ut indicia vix acri oculorum acie deprehendantur. Et I. Caes. Scaliger. Exerc. 153. s. 11. & Mercurialis, lib. 1. de venenis cap. 6. scribunt, in Nubia, quae est Aethiopia sub Aegypto, venenum esse, cuius grani unius decima pars hominem, vel unum granum decem homines, intra horae quadrantem enecet, aut unum uni homini propinatum, illum statim interimat. Quibus rationibus moti Doctissimi Viri, alias, praeter elementares, qualitates plurimas in rerum natura dari agnoverunt, & docuerunt. Galenus, ut etiam initio capitis primi dictum, lib. II. de simpl. med. fac. cap. 6.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
