Latin
512
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 512
Unproofread scanNot analysed yet
gni corporibus effluxerunt, &in aëre volitantur, lignisque impinguntur, ubi ad congruam quantitatem pervenerint, &ab ambiente calore necessarias ad vitam dispositiones acquisiverint. Tum enim anima sentiens, quae prius in eis, ut vase, latebat; sese iis dat in formam vivificam. Atque hoc modo blattas, muscas, vermes, aliaque id generis in ramis cariosis arborum, nec terram, nec aquam ullo modo attingentibus, nasci statuit. Verùm ista animalcula non tam ex lignis, quàm ex rebus lignis adhaerescentibus nascuntur: &si ex ipsa lignorum cariosorum substantia generantur, ad primum modum pertinent. Quartum denique modum ponit, ubi è ramentis, seu succis ab animalium corpore in tertam effusis &è terra in stirpium demortuorum corpora quomodocunque intrusis, ab ambiente calore coctis, &ad vitam apparatis, animal nascitur. Sed hic modus non multum tertio differre videtur. E plantarum succis animalia etiam nascun tur, quod ex vino, aceto, &aliis apparet, &vinariorum culicum mentionem facit Aristote les, 5. de hist. animal. cap. 19. quò &mel refem potest. Nam etiam ex eo animalcula nascuntur, praecipuè si ei panis aliquid admisceatur. Istorum autem ortum duplicem constituit Licetus, lib. 3. de spont. viv. ortu cap. 49.