# Hypomnemata physica 513

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 513. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/513

Primus est, cùm in particulis olim ab animalis corpore delapsis, & cum fimo atque alimento vitium, caeparum attractis, ac cum vino, succore cęparum & ocymi expressis (ex succo enim caeparum & ocymi scorpiones nasci existimat) animae prioris gradus aliquis remaneat, qui ubi ab ambientis colore fotus ad vitam dispositus fuerit, latens ut in vase anima sentiens sese illis ingerat in formam vivificam, à qua primò animantur vermes. Verùm ad eundem modum, quem nunquam satis probavit, recurrit Licetus, quasi scilicet fieri non possit, ut animal non nisi ex animali generetur; cum tamen ipsa experientia doceat, ignobiliora ejusmodi animalcula ex materia, quę in plantis viventibus formae plantarum specificae proprium subjectum fuit, nasci. Et si hoc modo generarentur è succis animalia, è vino non solum muscae & culices vinarij, sed & alia animalia nascerentur; cùm non credibile sit, muscarum saltem formam in fimo, quo stercorantur vites, contineri. Et cùm multa passim ab Autoribus de ortu scorpionum ex ocymo dicantur, (de quo experientia consulenda est) non credibile est, omne ocymum attraxisse cum alimento particulas scorpionum; cùm in multis locis nascatur ocymum ubi nulli sunt scorpiones. Vero magis consentaneum est, cùm ex certis succis non cujuscunque, sed certi generis animalia nascantur. Creatorem, cum maluerit ex plantarum corruptione animal fieri, quàm corpus putridum, plantarum corpori ad formas hasce determinatas potentiam dedisse.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
