Latin
516
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 516
Unproofread scanNot analysed yet
Magis propriè illa animalia sponte nasci de cuntur, quae ex diversae speciei animalibus proveniunt. Fit autem hoc triplici modo. Interdum enim animalcula in viventibus animalbus generantur; aliquando verò ex vivorum nimalium excrementis, aliquando ex cadaveribus mortuorum animalia proveniunt. Et quidem animalia, quae in vivis generantur, alia niscuntur in ipsa partium viventium substantia, alia in cavitatibus. Quia autem utraque ex humoribus excrementitiis proveniunt, simulde iis agemus. Pertinent primò huc Dracuncul qui in regionum orientalium incolis in habit corporis externo nascuntur. De ijs scribit! Aegineta lib. 4. c. 59. In India, inquit, &supene ribus Aegypti locis, Dracunculi generantur, se animalia quaedam lumbricos imitantia, in patibus musculosis, puta brachiis, femore, tibi in pueris etiam latera sub cute perreptant, palàm moveantur. Deinde cum diu extremu aliquid Dracunculi remanserit, locus superat, &cute ipsius adapertâ, initium ipsit progreditur, cùm trahitur, dolores movet, pr cipuè abruptus. Faciunt ejusdem morbi metionem quoque Diodorus, lib. 4. c. 3. &Stribo, lib. 6. qui Aethiopibus Sillis finitimis, qu ex locustis vivunt, hunc morbum accider scribit; &Plutarchus, 8. Sympos. quaest. 9. bi verbis: Circa rubrum mare, inquit, morbo correpti, (ut Agatharchides narrat,) cum aliis inauditis accidentibus sunt vexati, tum angues exigui, qui nati sunt, exsertis capitibus suras &brachia perderent, &tacti rursum carnem subirent, ac per musculosa serpentes inflammationum vim intolerabilem excitarent: idque morbi genus prius ac posterius ullis aliis obtigisse, nemo comperit. De hoc morbo etiam tractat Amatus Lusitanus, Centur. G. curat. 64. Trahit huc Fortunius Licetus, lib. de spont. Serpentes in viv. ortu, cap. 51. ea, quae, Num. cap. 21.