# Hypomnemata physica 517

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 517. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/517

de deserio Israelitis serpentibus igneis populo Israelitico à DEO immissi non immissis habentur, reprehenditque Fr. Vallefuerunt sium, quòd, in sacra Philosophia, ubi con Dracunsimilia argumenta tractat, id non observâ culi. rit & adnotarit; existimatque reverâ ex corporibus Hebraeorum viventium exortos fuisse parvos serpentes ac vermes usque adeo malignos, ut crudeliter eroderent eorundem membra, magnamque iis adferrent inflammationem, acerrimos ardentissimosque dolores incutientem, unde ignei sive igniti serpentes denominati sint. Verùm sine causa Vallesium reprehendit, atque ista opinio cum textu Biblico non convenit, è quo clarè apparet, ut miraculosè serpentum istorum ictus adspectu aenei serpentis sunt curati, ita miraculosè etiam in poenam à DEO populo Israelitico immissos fuisse serpentes, qui extra eos morderent, non qui in carnibus eorum nascerentur. Vermes sub ligna cervi nasci observatum est, docetque id Aristoteles, 2. de hist. animal. cap. 15. lidem nascuntur quoque sub lingua canis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
