Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 52
Unproofread scanNot analysed yet
ubi de cineris cancrorum fluviatilium vi contra canis rabidi morsum agit, Praeceptorem Pelopen reprehendit, quòd ambitione magnâ jactaverit, se omnium talium caussas novisse: &1. de nat. facult. cap. 14. de Epicuro &Asclepiade scribit, quòd, qui omnium affectuum manifestas caussas afferre conantur, iis plerunque eveniat, ut vel rationes ineptas &ridiculas afferant, vel ea negent, quae etiam experientiâ confirmata sunt. Et, lib. 3. de simpl. med. fac. cap. 3. scribit: Et alio in loco sanè in aliis tractatibus demonstratum à nobis est, amicitias quasdam, pugnantiasque qualitatum omnibus rebus inesse, ac, quod familiare est, expeditè assimilari, quod verò contrarium est, ad internecionem ducere tum animalia, tum plantas: praeterea familiaritates eas à totius substantiae proprietate oriri. Et, lib. 5. de simpl. med. facult. cap. 2. Ostensum est, inquit, Medicamenta esse nata alteraAn dentur qualitates occultae.