# Hypomnemata physica 52

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/52

ubi de cineris cancrorum fluviatilium vi contra canis rabidi morsum agit, Praeceptorem Pelopen reprehendit, quòd ambitione magnâ jactaverit, se omnium talium caussas novisse: & 1. de nat. facult. cap. 14. de Epicuro & Asclepiade scribit, quòd, qui omnium affectuum manifestas caussas afferre conantur, iis plerunque eveniat, ut vel rationes ineptas & ridiculas afferant, vel ea negent, quae etiam experientiâ confirmata sunt. Et, lib. 3. de simpl. med. fac. cap. 3. scribit: Et alio in loco sanè in aliis tractatibus demonstratum à nobis est, amicitias quasdam, pugnantiasque qualitatum omnibus rebus inesse, ac, quod familiare est, expeditè assimilari, quod verò contrarium est, ad internecionem ducere tum animalia, tum plantas: praeterea familiaritates eas à totius substantiae proprietate oriri. Et, lib. 5. de simpl. med. facult. cap. 2. Ostensum est, inquit, Medicamenta esse nata alteraAn dentur qualitates occultae.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
