# Hypomnemata physica 522-2

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 522. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/522-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/522-2

Medico Legal. lib. 4. tit. 1. quaest. ult. Vermiculos quoque & Scarabeos, & plura insectorum corpora, pluries mutare, ac multoties reviviscere, novas formas capessere, quicunque experiri volet, facile poterit, & expertus est millies solertissimus Medicus, Petrus Castellus. Quae alios etiam priùs experiri deceret, quàm contra experientiam res manifestas negare. imò pro absurdis traducere. Equidem mirum hoc est, verum tamen, ipsa experientia reste. Sunt enim formae ignobiliores ita à natura comparatae, ut sub materia specie externâ diversa latere, atque anima ipsarum essentiam salvam sine vitae operationibus retinere possit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
