# Hypomnemata physica 522

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 522. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/522

Nos in eo acquiescimus, quod, de consensu & diss. Chymic. cum Galenis, cap. 12. & supra in genere dictum, ex materia, quae subjectum est formae specificae, talia generari, & proinde ut materia talis varia est, ita etiam varia animalculorum genera nasci, & quidem determinata è determinatis, in ulceribus vermes, non pediculi vel pulices, è sordibus cutis pediculi & pulices, non vermes. Eodem enim modo ut plantae, ut Scaliger, exerc. 59. scribit, animalia gignunt non è putrefactione, sed quaedam quasi semina foventes; &, exere. 190. animalia non in plantis putridis, sed tanquam successivis operis soboles nascuntur: ita idem fit in animalibus & ut, in I. de causs. plant. cap. 5. scribit, in sponte nascentibus semina sunt occultissima. Deinde generantur animalia ex excrementis animalium extra corpora eorum, ex fimo equi no scarabaei, alia ex animalium aliorum excre mentis, sub calceis sudore humectatis quoddam nigri vermis, seu scarabaei genus; & talia animalculorum pro varietate excrementorum variorum animalium magnus est numerus. Tertiò è cadaveribus animalium animalia ejusdem speciei nascuntur. Plinius, libr. 9. cap. 51. de ramis scribit, quod resolvantur in limum, & vernis aquis renascantur. Apes & muscas mortuas reviviscere, passim notum, & ex aliorum animalculorum cadaveribus ejusdem speciei animalcula interdum prodeunt. De Bombycibus res nota est, de quibus sunt versus Hieronymi Vidae, lib. I. Bombyc. Ite anima egregia fortunataque laborum Vltro in fata alacres; vobis nempe altera fato Corpora debentur; vobis miserata priorem Eripiat formam Venus, atque ad dulcia reddet Lumina, & aëreas rursum revocabit ad auras. Scribitque hâc de re Paulus Zacchias, quaest.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
