# Hypomnemata physica 525-2

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 525. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/525-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/525-2

Modus generationis idem est, qui in plantis expositus. Est autem & hoc notandum, sponte generatorum animalium esse aliquam differentiam Quędam enim planè vilia sunt, quę nihil gene rant, quales sunt culices vinarij & similes vermes; alia nonnihil perfectiora non vivos quidem foetûs generant, sed vermiculos, aut ovis quiddam analogum producunt, è quibus postea animalcula ejusdem speciei procreantur. Ita dibzy G Google Ita muscae vermiculos gignunt in muscas adolescentes, quod etiam Jul. Caesar Scaliger observavit, ut refertexere. 191. sect. 2.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
