# Hypomnemata physica 527

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 527. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/527

Et haec saltem inter seminifera & sponte nascentia differentia est, quòd illa habent semina manifesta, haec occulta, aut certè quid semini analogum. Neque enim de nomine hîc altercari libet. Hoc saltem tenendum est, ea, quae dicuntur sponte nasci, non provenire ab agente externo aequivocê, sed ab interno principio, quod si quis semen vel seminale principium, vel semini analogum, vel alio modo nominare libeat, per me licet. Etsi enim Licetus, libr. 4. de spont. viv. ortu cap. 2. inficiatur; omnium rerum esse semina: tamen ibidem concedit, ea, quae sponte nasci dicuntur, habere quid semini proportione respondens. Modus autem generationis hic est; Ut animal aliquod se ipsum alere & augere dicitut, dum commune nutritionis & augmentationis principium & caussa prima sese alimento adsimilato communicat, & in id sese induit, non verò sibi similem animam in alimento, efficit: ita spontaneus viventium ortus fit, dum agens intra materiam latens, nec dum animae opera mani528 Hypom. V. Cap. 8. De anim. spont. ortu. manifestò edens, materiam rectè dispositam & idoneam nacta sese illi communicat, & in ea operationes sibi proprias edere, & animae officio fungi incipit, non verò aliam animam in materia producit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
