# Hypomnemata physica 53

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/53

alterare aut unâ qualitate, scilicet aut calefaciendo, aut frigefaciendo, aut humectando, aut siccando, aut dictarum conjugatione quâdam, aut totâ sua substantiâ; sicut complura lethalium venenorum, nec pauca alexiteriorum, seu amuletorum, tum purgantia omnia, Quod etiam reperit, eodem libro, cap. 17. 18. 19. 23. Idem docet, 6. 8. & 9. de simpl. med. facult. I. de compos. med. secund. gen. cap. 16. lib. 8. de composit. med. secund. loco, cap. 8. lib. 13. de meth. med. cap. 6. Alexander Aphrodisaeus, in Procomio Problem. infinita in rerum natura existere scribit, quae solâ experientiâ cognoscantur, & propterea à Medicis arcanae proprietates appellantur; atque eos reprehendit, qui talium effectuum caussas ex elementorum qualitatibus afferre conantur, eosque pravè solutiones componere quamplurimas, quae inutiles & improbabiles planè sint, docet. Avicennas, fen. secund. prim. doctr. 2. cap. 15. ubi de iis, quae totam substantiâ agere dicuntur, tractat, illarum operationem non provenire ex qualitatibus primis, neque ex temperamento inde orto, sed à forma specifica, post complexionem adveniente, scribit. Quem Mesues & alii Arabes sequuntur. Superiore verò seculo prolixè & eruditè qualitates has defendit Joh. Fernelius, Medicus Doctissimus, in libb. duobus de abditis rerum caussis, qui, in praefat. lib. 2. scribit, multos quidem atomos Democriti ridere: sed Democritum, si vitam cum morte commutare posset, posset, multò magis hęc, quę putamus elementa, (quatenus scilicet ex iise flectuum omnium naturalium caussas nonnulli deducere conantur) suo more risurum. Acutissimus J. Caes. Scaliger, exerc. 218. sect. 8. ad manifestas omnia deducere qualitates summam impudentiam esse scribit; &, exerc. 101. sect. 14.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
