# Hypomnemata physica 65

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/65

Sunt enim occultae qualitates planè simplices, & à suis formis simplicibus ortae; cùm formae illae ultimae non sint steriles & ociosae, sed sui generis qualitates producant: Nam ut ab ignis forma simplici fluit caliditas: ita à forma magnetis fluit vis trahendi ferrum, quae simplex est qualitas; à forma illa, quae est in rhabarbaro, fluit qualitas & vis bilem purgandi, quae simplex est; & eadem ratio qualitatum aliarum occultarum. Deus nimirum Opt. Max. non è potentia materiae eduxit omnes formas, sed res omnes creavit; iisque suas formas dedit, easque non ociosas & inefficaces, ac viribus destitutas, sed suis qualitatibus & proprietatibus ac viribus instructas. Sunt postea nonnulli, qui à coelo infundi An occulistas qualitates existimant. Verùm cùm iidem tae qualinegare non possint, omnes qualitates & protates à ca prietates à formis suis fluere, concedere necessio fluant. se habent, etiam has qualitates, etsi à coelo provenirent, mediantibus formis suis provenire Verum alibi probatum est, formas non provenire à coeloQuae omnia ergo cum falsa sint, rectissimè Qualitastatuitur, ut omnes alias qualitates & proprie: tum occultates, tates, ita & iam has à formis suis provenire. Verùm quaenam illae formae sint, porrò inquirendum. Quod ut expeditius & facilius fiat, primò qualitatum harum secundum subiecta differentiae, seu substantiarum investigandae sunt, è quibus apparebit, non omnes eandem habere originem.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
