# Hypomnemata physica 67

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/67

Mortuus tamen idem sine periculo tractari potest. Tales qualitates meritò ab animabus deducuntur; quarum quae sit origo, alibi pluribus dictum: nimirum quod in primâ rerum creatione omnes sint cum plantis & animalibus creatae, & nunc etiam in plantarum & viventium generatione multiplicentur, viresque à creatore insitas habeant. Secundò sunt quaedam individuales proprietates in viventibus. Ita quidam caseum, hunc vel illum piscem, vel alium cibum vel potum aversantur; & omnino variae variorum individuorum cum certis rebus sympathiae & antipathiae passim ab autoribus annotatae. Hae proprietates cùm toti speciei non sint communes, sed quibusdam individuis propriae, etiam à forma specifica ortum non habent, nec ad potentias essentiales, quae immediatè à forma fluunt, & sicut forma ipsa non mutatur, nec gradûs recipit, ita nec ipsae mutantur, pertinent, qualis in homine est vis ratiocinandi, ridendi, videndi, audiendi, &c. sed ad potentias & impotentias naturales, quae fluunt à peculiari corporis, vel eius partium dispositione referenda sunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
