# Hypomnemata physica 68

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/68

Quae dispositio cum homini essentialis non sit, sed variè mutabilis; etiam potentia naturalis cum impotentia naturali, & haec cum illa permutari potest. V. g. hominis inter alia proprium est, cibum & potum, qui corpori alendo utiles sunt, appetere, concoquere, & in alimentum mutare posse. Quòd verò quidam caseum, alii lucios pisces, alii virum aversantur, id ab impotentia naturali est, è peculiari ventriculi in hoc vel illo individuo dispositione proveniente: quae cùm non semper sit perpetua, sed nonnunquam aetatis progressu, vel aliis de causis mutetur, accidit saepe, ut, qui in pueritia caseum aversati sunt, & abstemij fuerunt, postea in virili aetate caseum comedant, ac vinum bibant. Cùm autem ad impotentias naturales pertineant ea omnia, quae ad morbosam constitutionem quamcunque pertinent; istae occultae qualitates non pendent vel ab intemperie, vel à morbo aliquo organico, vel à soluta unitate, sed ab occulta & inexplicabili dispositione. Equidem quod quis cibum non appetere, vel non coquere potest, id provenire potest ab intemperie ventriculi manifesta: sed quòd quis, qui omnes alios cibos sumit vel coquit, saltem caseum vel panem, vel hunc aut illum piscem aversatur; id omnino ab occulta qualitate provenit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
