# Hypomnemata physica 7

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/7

Mosis & Christi scholam sugillat, quasi leges tradat, nullâ constitutas demonstratione. Et, lib. II. de usu part. c. 14. ubi de pilis palpebrarum disputat, Mosen irridet, quasi naturae opifex Deus solis his pilis aequalem semper servare magnitudinem praescripserit, hos autem, sive imperium pręscribentis metuentes, sive Deum ipsum praecipientem reveritos, sive melius esse hoc facere persuasos, observare id, ut mandatum sibi fuerit. Et postea Moisen reprehendit, arbitrantem, omnia Deum facere posse, etiam si ex cinere bovem, vel equum fingere vellet; statuitque, Deum, quae natura facere non potest, ne ipsum aggredi, affirmatque, pilos palpebrarum, etsi millies voluisset Deus, nunquam tales futuros, si ex cute molli producti fuissent. Rectè ergo fecit CL. ille Philosophus & Medicus, Fr.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
