# Hypomnemata physica 71

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/71

Cùm enim nobilior forma nobiliorem requirat materiam, & sicut formae τιμιότητι καὶ ἀτιμίᾳ, ut Aristoteles loquitur, differunt, ita etiam materiae illae differant, & singulis speciebus ac formis propriae sint: materiarum illarum differentia & diversitas non nisi per formas diversas esse potest, quae cuique formae specificae suam ὀικειαν ὕλην constituunt. Quae quidem formae per se consideratae etiam verae formae sunt, quae materias suas informant: sed respectu animae & formae specificae rationem materiae immediatae habent; atque ita una res duobus actibus substantialibus non subsistit, sed quaecunque unam formam specificam habet. Ubi autem forma specifica recedit, remanent aliquandiu hae formae, & formae officio funguntur, & facultatum atque operationum, quae in rebus pluribus amplius non viventibus deprehenduntur, neque tamen ex elementorum qualitatibus vel formis provenire possunt, authores sunt. Quae autem harum formarum origo sit, sais obscurum, & pauci in eam inquisiverunt. Cùm verò de ea pluribus in Institut. lib. 5. part. I. sect. I. c. 2. egerim, pauca saltem hîc afferam.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
