# Hypomnemata physica 72

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/72

Creator rerum sapientissimus ut omnibus rebus in prima creatione formas suas specificas dedit, ita etiam iisdem, & quidem diversis diversam, & cuique propriam dedit materiam, & in materia illa cuique speciei proprias suas simul formas; & quidem duplici fine: Primò, ut formae specificae habeant subiecta, in quibus esse, subsistere, & actiones suas perficere possint. Secundò, ut animâ, seu formâ illa specificâ decedente homini certos usus praestarent, & vel in alimentum, vel in medicamentum cederent. Et sicut formae illae specificae multiplicantur & propagantur: ita etiam formae hae subordinatae propagantur. Aut certè, quod aliis placere video, animae viventium eam vim habent, ut tales formas, quae ad suum subiectum & domicilium constituendum pertinent, producant, quae etiam ipsis amplius non praesentibus manere possint. Cum verò quaelibet forma suum subiectum & materiam adaequatam requirat, cum qua simul est & perit, etiam de harum formarum subiecto inquirere operae pretium est. Hoc autem in plantis & animalibus nihil aliud esse videtur, quàm Spiritus ille insitus, humidumque radicale, quae coniunctim sumta vulgò calidi nativi, à Recentioribus, Chymicis praesertim, Balsami naturalis nomine appellantur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
