# Hypomnemata physica 73

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/73

Experientia enim ipsa docet, plantas, ut & animalium partes, quamdiu balsamicam istam substantiam obtinent, vires suas integras retinere: quamprimum verò eam amittunt, atque cariosa evadunt, vel putrida, etiam ἐξιτηλα fieri, & vires suas amittere, & reliquum corpus relictum inutile esse. Id quod Pharmacerticae & Chymicae separationes docent. Si enim coctione vel infusione ea substantiae pars, in qua vis purgandi est, separetur & extrahatur, utile medicamentum paratur; reliquum verò corpus planè inefficax relinquitur. Quintò sunt occultae qualitates in iis, qua in plantis & animalibus secundùm naturam generantur; qualia sunt venenum Scorpionis, aspidis, serpentis, tarantulae, & aliorum animalium venenatorum, lapis Bezoar, Moschus Zibethum, Castoreum, & si quae huius generis alia sunt, quae in animalibus secundum na turam generantur. Huc referendi plantarum succi, lacrymae & gummi, aloë, scammonium, elaterium, cuphorbium, gummi gotte, opium, succus cicutae, & huius generis plurima alia. Quae omnia etsi hominibus vel medicamenti, vel veneni loco sint: tamen plantis & viventibus sunt domestica & cognata. Tales autem qualitates omnes, earumque effectus, non proximè ab anima, seu viventium forma specifica, sed forma ipsorum propria pendent; cùm à viventibus separata nihiloninus suos effectus, & suas operationes habeant. Unde autem formae istae proveniant, etsi explicare non ita facile est: tamen tutissimum videtur, statuere, res istas formas suas ab anima cuiusque speciei accipere, & formas istas quodammodo animae inclusas esse aut certè ab ea provenire. Ut enim anima habet vim chylificam, αἱματοποιητικὴν, ossificam, cutificam: ita etiam alii succi in aliis viventibus producuntur, ut oleum in olea, vinum in vite; eodemque modo succi illi venenari medicamentosique, quos modò commemoravimus, à sua cuiusque speciei anima producuntur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
