# Hypomnemata physica 74

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/74

Et sicut vinum, etiamsi anima vitis amplius non animatur, nihilominus λόγον οὔσίας, & formam illam, quam à vite accepit, ut corpus naturale, per multos annos retinet: ita & modò enumerati succi suas formas & vires integras diu possident; imò cognationem aliquam & consensum cum eius speciei formis habent, motusque iis analogos perficiunt. Unde vinum in doliis, dum vites florent, effervescere solet. Talium nimirum omnium ratio in semine latet; quia, ut Aristoteles, 5. de gen. anim. cap. 7. ait, α ἀρχαὶ μεγέθι οὖσαι μικρα τῇ δυναμεῖ μεγάλαι εἰσι: Principia quam vis parva magnitudine: tame facultate & potentiâ sunt maxima. Idque imprimis de semine. Verùm est: & quod egregiè Seneca, lib. 3. quaest. natural. cap. 29. de homine dixit, id de omnibus viventibus verum est. In semine, inquit, omnis futuri hominis ratio comprehensa est: & legem barbae & canorum nondum natus infans habet. Occulta Sextò sunt & maligni humores & venena, qualitates quae in corporibus animalium praeter naturam rerum p.n. in animagenerantur, & omnia qualitatibus occultis libus genesunt efficacia. Tales sunt humores, unde epiratarum. lepsia, suffocatio uteri, dysenteria maligna, febres malignae & pestilentes, imò ipsa pestis, scorbutus, elephantiasis generatur; venenum item canis rabidi. De quorum generatione agitur lib. 6. Pract. part. 2.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
