Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 76
Unproofread scanNot analysed yet
Rectius illae, ut color in arbore, lux in corpore lucido, qualitates materiales dici posse videntur; cum à materia non separentur: hae species spiritales. Atque non exigua inter qualitates illas materiales, &species nas spiritales est differentia. Nam illa insunt suo subiecto, &cum eo, &ad eius motum moventur, nec ab eo sunt separabiles, &successivè in subiecto recipiuntur, nec sunt plures eiusdem in eodem subiecto numero differentes, non confusae, sed distinctae. At spiritales illae species à corpore à quo oriuntur, in orbem quasi rectà, radii instar, diffunduntur, non moventur cum aëre, cui insunt; in eodem subiecto numero plures non confusae insunt, quod ex plurium candelarum pluribus umbris apparet; multae earum etiam per solida corpora transeunt, ut ex sono &magnete apparet. Interim non sunt inefficaces, sed vires earum rerum, à quibus fluunt, obtinent; sicut lumen lucem repraesentat; magnes trahit ferrum, umbra taxi noxia est. Quamvis autem vulgò saltem inter species sensibiles harum specierum fiat mentio: tamen procul dubio multò plures sunt, quàm à sensibus humanis apprehenduntur. Et per eas multae rerum sympathiae &antipathiae, &mirandae operationes atque actiones, quae hodie à nonnullis Magneticae dicuntur, accidunt. Id quod agnovit sul. Caes. Scaliger, qui, exerc. 344. sect. 5. ubi de sympathialoquitur, tandem concludit, talia per species fieri &habere se species tales sicut radium continuum promotum, qui etiam per &ultra phialae vitrum propagatur.