# Hypomnemata physica 76

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/76

Rectius illae, ut color in arbore, lux in corpore lucido, qualitates materiales dici posse videntur; cum à materia non separentur: hae species spiritales. Atque non exigua inter qualitates illas materiales, & species nas spiritales est differentia. Nam illa insunt suo subiecto, & cum eo, & ad eius motum moventur, nec ab eo sunt separabiles, & successivè in subiecto recipiuntur, nec sunt plures eiusdem in eodem subiecto numero differentes, non confusae, sed distinctae. At spiritales illae species à corpore à quo oriuntur, in orbem quasi rectà, radii instar, diffunduntur, non moventur cum aëre, cui insunt; in eodem subiecto numero plures non confusae insunt, quod ex plurium candelarum pluribus umbris apparet; multae earum etiam per solida corpora transeunt, ut ex sono & magnete apparet. Interim non sunt inefficaces, sed vires earum rerum, à quibus fluunt, obtinent; sicut lumen lucem repraesentat; magnes trahit ferrum, umbra taxi noxia est. Quamvis autem vulgò saltem inter species sensibiles harum specierum fiat mentio: tamen procul dubio multò plures sunt, quàm à sensibus humanis apprehenduntur. Et per eas multae rerum sympathiae & antipathiae, & mirandae operationes atque actiones, quae hodie à nonnullis Magneticae dicuntur, accidunt. Id quod agnovit sul. Caes. Scaliger, qui, exerc. 344. sect. 5. ubi de sympathialoquitur, tandem concludit, talia per species fieri & habere se species tales sicut radium continuum promotum, qui etiam per & ultra phialae vitrum propagatur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
