Latin · Dactylic hexameter
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 78
Unproofread scanNot analysed yet
Irrequietum animi, &quaerendum indagine vana
Naturam semper fugientem, quae se ubi paullùm
Ostendit mihi, mox species in mille repentè,
Ceu Proreus, conversa, sequentem eludit &angit.
Moerentem senijque horas, cassumque laborem?
Nuper enim tenues species, simulacraque rerum,
Quae fluere ex ipsis dicuntur, perque meare.
Omnia, dum sector, meditans tacitusque requiro
Avia sylvarum, &secreta silentia solus:
Cognovi tamen his spectris illudier ipsis;
Vt sensus feriant nostros semperque lacessant,
Perque fores, caulasque animi ludantque meentque
Ac remeant, ipsamque nec inter somnia linquant.
Nam quae obscuritas naturae in speciebus