# Hypomnemata physica 78

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/78

Irrequietum animi, & quaerendum indagine vana
Naturam semper fugientem, quae se ubi paullùm
Ostendit mihi, mox species in mille repentè,
Ceu Proreus, conversa, sequentem eludit & angit.
Moerentem senijque horas, cassumque laborem?
Nuper enim tenues species, simulacraque rerum,
Quae fluere ex ipsis dicuntur, perque meare.
Omnia, dum sector, meditans tacitusque requiro
Avia sylvarum, & secreta silentia solus:
Cognovi tamen his spectris illudier ipsis;
Vt sensus feriant nostros semperque lacessant,
Perque fores, caulasque animi ludantque meentque
Ac remeant, ipsamque nec inter somnia linquant.
Nam quae obscuritas naturae in speciebus

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
