# Hypomnemata physica 79

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/79

79 corpora, & in longum diffundere videantur: tamen id fit per atomos & minima corpuscula, quae à corporibus, è quibus fluunt, non nisi magnitudine differunt, & eandem essentiam, qualitates, & vires cum iis habent. Tales sunt qualitates omnes illae occultae, per quas morbi contagiosi in alios diffunduntur, id quod in lue Venerea, Elephantiasi, pestilentibus & contagiosis febribus, & peste ipsa accidit. In talibus enim omnibus à corpore aegro minima quaedam corpuscula effluunt, quae ab aliis corporibus recepta similem in iis morbum excitant; ut pluribus de contagio in Instit. lib. 2. part. 2. cap. 12. & lib. 4. de febribus, cap. 3. & lib. 6. pract. p. 3. cap. 3. dictum. Neque enim talia species sunt; quae quasi radius continuus promotus sunt, sed minima corpuscula, quae inordinatè per aëris motum & ipsa moventur: neque quisquam vel peste, vel lue venereâ, vel elephantiasi inficitur, nisi qui ab alio eiusmodi corpuscula acceperit. Deinde sunt qualitates occultae, quae species Spiritales. spiritales meritò appellantur, quod quasi radius continuò promotus à corpore suo effluunt, in orbem diffunduntur, & suam certam activitatis sphaeram habent, & quaedam etiam per corpora alia penetrant. Ita magnes etiam tabula imposita ferrum trahit: felis etiam cistae inclusa alium, cui cum felibus antipathia est, afficere potest: canis etiam per ianuam occlusam quautatum harum beneficio herum praesentem agnoscit: sic torpedo per tridentem piscatoris manum torpidam reddit. Et Avicennas ac Conciliator, lib. 1. de venen. cap. 1. serpentis mentionem faciunt, qui mediante hastâ, quâ miles quidam serpentem illum percusserat, militem eundem interfecit. Ita Basiliscus visu hominem occidit. Id quod priores qualitates materiae adhaerentes praestare non possunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
