Latin
HYPOMNEMA I
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 8
Unproofread scanNot analysed yet
Vallesius, qui, in prooemio libri de sacra Philosophia, ingenuè confiteri non erubuit, se juvenem scripsisse Philosophica, (dum nimirum in Auditorios Aristotelis libros commendaretur) ad opinionem: (scilicet mentem Aristotelis &Interpretum) haec autem (quae scilicet de naturalibus ductu historiae Creationis scripserit) scribere ad veritatem; cum priùs nihil certi de rerum naturalium principijs habere potuisset, priusquàm ex Sacrarum literarum lectione cognoverit, cuius lectioni senectutem consecrare constituerit. Et iam diu in eâ sum sententia, qui ignoratâ vel posthabitâ Creatione mundi de rerum natura disputare aggreditur, eum in multis erraturum; imò multos ea de causa in errores gravissimos incidisse. Historiam autem Creationis descripsit Moses, Geneseos cap. 1. cuius interpretationem hîc ifferre, operae pretium non puto; cum multi, ijque satis prolixi in hunc existent commentarij, &inter eos, etsi brevis, non postremus, Francisci Vallesij. Hoc saltem moneo, reperiri non paucos, qui textui Moisis mentem alienam inferunt, &non Mosen ex Mose, sed ex Gentilium scriptis interpretari conantur, ausu infelici &non tolerando. Certum enim est apud omnes Christianos, omnia, quae in sacris literis habentur, vera esse, &quae à Mose traduntur, planè historica, &propterea secundùm propriam &germanam, &quam ipsa verba, secundum genuinam, &Sacris, imò vulgo usitatam significationem, suppeditant, intelligenda, non verò secundum anticipatas, &ex Gentilium lectione haustas opiniones explicanda, nec Sacram Scripturam ad eiusmodi opiniones detorquendam esse. Unde rectè Augustinus, in initio lib. 2. in Gen.