# Hypomnemata physica 80

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/80

Neque enim aliquis morbo contagioso laborans alium per januam clausam inficere potest; cùm minima illa corpuscula per eas transire non possint. Tertiò & alia adhuc qualitatum occultarum est differentia, à paucis omnino adhuc notata, quòd scilicet quaedam qualitates spiritales, quae ab aliis rebus effluunt, in quibusdam corporibus recipiuntur, & ab iis recepta easdem, quae priores, vires habent. Tale quid in magnete observatur. Eius enim vis à ferro recipitur, unde & ipsum ferrum trahendi, & versus polos movendi vim accipit. Neque solùm hoc per affrictum magnetis, & atomorum quorundam communicationem fieri potest; cum ferrum etiam conclusum & tectum à magnete vim accipiat: id quod ipse observavis Cùm enim indicem horarium magneticum seu versorium, (vulgò Compassum vocant) in quo index ferreus & osseâ capsula conclusus, & vitro tectus esset, in eadem cum magnete majora capsula haberem, accidit, ut ille verticitatem planè mutaret, & alio, quàm antea, motu moveretur. Ita canes vestigia heri & ferarum odoratu legunt, proculdubio speciebus eiusmodi terrae & gramini, quod odoratu explorant, impressis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
