# Hypomnemata physica 84

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/84

Etenim plantae variae in eodem agro sitae singulae suum alimentum attrahunt, &, ut Hippocrates, de nat. hum. text. 31. scribit, τὰ φυόμενα καὶ σπειρόμενα, ὁκόταν εἰς τὴν γῆν ἕλθη, ἕλκει ἕκαστον τὸ κατὰ φυσιν ἐωντῷ ἐνεὸν ἐν τῇ γῇ. ἔνι δὲ καὶ οξὺ, καὶ πικρὸν, καὶ γλυκυ, καὶ ἀλμυρὸν, καὶ παντοῖον: Quae crescunt & seruntur, quando in terram veniunt, attrahit unumquodque quod secundùm naturam sibi familiare in terra inest. Est autem acidum & amarum, & dulce & salsum, & omnigenum. Eadem ratio est in animalibus. Quae enim homini venena sunt, quibusdam animalibus nutrimentum fiunt; veluti coturnici veratrum, & cicuta sturno, ciconiis ranae, serpentes, bufones. Imò inter homines reperiuntur, qui certis cibis delectantur, contrà ab aliis planè abhorrent. Medicamentorum verò vires plerasque ab Occultis qualitatibus provenire, extra dubium est. Purgantia vires suas exercent per occultas qualitates. Eodem modo occultis qualitatibus agunt medicamenta specifica, & singulis partibus propria; amuleta item, & quae extra corpora quocunque modo applicata prosunt vel nocent. Pertinent huc odores, suffitus, & occulta illa effluvia, quae cùm hominem, tum animalia afficiunt; sicut notissimum est, canes herorum & ferarum vestigia odorata legere, & nonnullos felis, etiam quam non vident, praesentiam ferre non posse, ut antea dibzy G Goog tea dictum: Ut de iis, quae visu vel auditu sese mutuò afficiunt, jam non dicam. Quorum omnium exempla plurima habet Joh. Fr. Ulmus, toto libr. 3. de occult. in art. Med. propr.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
