# Hypomnemata physica 86

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/86

HYPOMNEMA III. ATOMIS, ET MI STIONE. CAPVT I. De Atomis. ON solùm vocabula, sicut nummi, usu valent, sed & sententiae, & quae in usu fuerunt opiniones olim Philosophorum, aliis emergentibus unà cum scriptis eorum abolitae sunt. Fuerunt olim totius antiquitatis testimonio viri sapientissimi, Pythagoras, Empedocles, Democritus, Socrates, Anaxagoras, Parmenides, & plurimi alii, quorum tamen dogmata vel planè ignorantur, vel talia ipsis attribuuntur, quae fabulis anilibus, quàm sententiis viro sapiente dignis similiora videntur; seu, ut Franciscus Titelmannus, lib. 5. Philosoph. natural. cap. 15. loquitur, quae, si à nobis rectè intelligerentur, forsitan non penitùs nobis viderentur improbanda, quae tamen nunc primâ facie, dum non intelliguntur, velut absurda ridentur, ac velut Philosophis indigna abiiciuntur. Equidem Aristoteles antiquorum opiniones passim & recensuit, & acrifer impugnavit; sed ingenuè confitetur Pererius, lib. 4.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
