# Hypomnemata physica 9

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/9

monet, ne non pro sententia Scripturae, sed pro nostra ita dimicemus, ut eam velimus scripturae esse, quae nostra est; cum potius eam, quae Scripturarum esse compertum fuerit, nostram esse velle debeamus. Equidem historia Creationis Naturae non adversatur, sed saepè hominum falsis de natura conceptibus repugnat; de quo idem Augustinus, Epist. 7. ad Marcellum, ita scribit: Si ratio contra divinarum Scripturarum autoritatem redditur, quantumlibet acuta sit, fallit veri similitudine. Nam vera esse non potest. Rursum, si manifestissimae, certaeque rationi vel ut Sanctarum Scripturarum obiicitur autoritas, non intelligit, qui hoc facit, & non Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit, sed suum potius obiicit veritati, nec quod in eis, sed quod in seipso velut pro eis invenit, opponit. Itaque, etsi multis durum videtur, aliquas Physicorum hypotheses abiicere, quia cum Creationis mundi historia non consentiunt: omnino tamen hoc factu necessarium; cum nonnulla sint in Aristotele, quae historiae creationis mundi adversantur. Nam, ut candidè scripsit Benedictus Pererius, optimus Aristotelicus, de comm. rerum nat. princ. lib. 5. c. 7. nihil reperiri & fingi potest, quod sit magis contrarium doctrinae Arioogle Aristotelicae, & quod omnes eius artûs & nervos vehementiùs elidat, quàm Creatio mundi. Et paulò antè: Cùm Peripatetici animadverterent, admissâ creatione omni ex parte confequi gravissima incommoda contra suam ipsorum materiam, nullo modo possunt in animum inducere, ut eam concederent. Et non planè falsò ita Pererium sensisse & scripsisse, facile animadvertet, qui quaedam Aristotelis dogmata examinare velit. Ut jam de motûs & mundi aeternitate nihil dicam, idem videbit, qui doctrinam Aristotelis de principiis considerare voluerit. Omnia verò jam, quae de iis dubitari possent, in medium afferre propositum mihi non est, nec meum institutum, Physicam Aristotelis subvertere, sed potiùs, qua ratione perfici possit, monstrare. Ideoque pauca quaedam saltem de iis movebo.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
