# Hypomnemata physica 90

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/90

Imo rationes, quę pro hac sententia adferuntur, non sunt leves aut futiles, sed λόγοι ἀναγκαστικοὶ, καὶ σκ εὑποροι Διαλύειν, rationes, quae urgent & cogunt quaeque haud facile solvi possunt, ut ipse Aristoteles, de Generat. & Corrupt. cap. 2. t. 6. confitetur, quasque, se certò soluturum promittere non potest, sed πειράτεον, tentandum, scribit. Et procul dubio agnovit, se solidè hanc sententiam refutare non posse, ideoque, quod omnino facere debuisset, propriis & Physicis rationibus ferè usus non est, sed Mathematicis & alienis. In hunc autem modum doctrina de Atomis explicari posse videtur. In rebus naturalibus, generationi & corruptioni obnoxiis, quia perpetua generationum & corruptionum vicislitudo est, simplicia quaedam corpora sui generis esse, necesse est, è quibus composita generentur, & in quae rursum composita abeant. Cum enim videret Democritus, corpora naturalia neque ex nihilo, neque ex punctis fieri, necessariò statuit, ea ex minimis corpusculis componi. Vbi notandum, Democritum non quaesivisse, an detur individua magnitudo Mathematica, sed an dentur minima corpuscula naturalia, quarum multitudine congregatâ certa species corporis naturalis emergat. Appellantur ita haec corpora minima naturae, atomi, atoma corpuscula, σώματα ἀδιαιρετα, Atomorum corpora indivisibilia; idque ideo, quòd in natura nomina. in resolutione ultra ea ad minora progressus non fiat, & contra, à quibus corpora naturalia suum exordium habent. Quae quidem in natura reverâ sunt, tam parva verò sunt, ut sensibus non pateant. De iis Plato, in Timaeo, ita scribit: De his adeo parvis ita putandum est, quod, si singula duntaxat singulorum generum capiantur, nullum eorum propter parvitatem cerni à nobis poterit: si multa invicem congregentur, eorum moles, magnitudinesque cernuntur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
