# Hypomnemata physica 91

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/91

Neque enim, quae oculis cernuntur in aëre volitantia corpuscula, atomi sunt, de quibus nobis sermo, sed iam corpora composita. Agno-Dari atoverunt eas Doctissimi quique Philosophi, ut de mos, mulEmpedocle, Democrito, Epicuro, utpote quoti statuerunt. rum doctrina, forsan non rectè intellecta, suspecta est, non dicam. Et de iisdem Galenus I. de Elem. cap. 9. mentionem facit. Et omnino passim apud Philosophos & Medicos, cùm Antiquos, tùm Recentiores, corpusculorum minimorum, seu Atomorum fit mentio, ut mirer, novitatis nomine istam de Atomis doctrinam traduci. Ut praeter eos, quos iam laudavi, alios non memorem, qui de contemptu veteris Philosophiae, vel novitatis studio forsan suspecti esse possent, Franc. Aquilonius, Optic. lib. 5. defin. 5. ita scribit: Inter elementares duę imprimis, quae passivae vocantur, longissimè à natura luminis distant. Nam neque humiditas qualitatem, neque humectatio alterationem significat. Est enim in aquea substantia humiditas, quod in oleacea pinguedo: & ut pinguedo illita pinguefacit, sic humiditas solo adhaesu humectat. Rursus siccitas humiditatis solius est defectus, exsiccatioque humoris absumtio.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
