# Hypomnemata physica 92

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/92

Inter activas verò frigus nullam de se frigiditatem effundit: quod etsi mirum fortassis nonnulli videbitur; est tamen à ratione minimè alienum, & experientia hoc ipsum manifestè demonstrat. Nullum siquidem, quantum vis frigidum attactu corpus exsistat, ut glacies, in proximè admota ullum frigiditatis sensum ingerit: sed solâ attrectatione frigidum unumquodque sentitur, quod saepe inficiantibus ludicro experimento ostendimus, cùm exporrectâ manu, obvelatisque oculis, edicere ipsos juberemus, an admoti proximè frusti glacialis frigiditatem persentiscerent. Fiebat enim subinde, ut sentire se quidpiam dicerent, cum nihil esset admotum; alias se nihil prorsus sentire affirmarent, cùm frigidum corpus adeo prope admoveretur, ut solùm non tangeret. Et mox: Calor sui, ut apparet, diffusivus, quemadmodum lux. Deinde verisimilius equidem existimo, à materia igni succensa vaporem item succensum efflari, qui occultè per aërem deletus obvia quaeque attactu calefacit, atque etiam deurit, si densitatem aliquam obtineat. Hinc eenim sit, ut luculentiori igni propius admota ustulentur, tametsi aspectabilem ipsum ignem non ted bi non contingant, id quod in charta ac stupa persaepe apparet; at longè manifestius in naphtha, asphalto, succinis, aliisque, quae è longinquo flammam suffurantur. Fit hinc etiam, ut supernè validius, acriusque, quàm infernè, aut ad latera ignis excalfaciat, quod scilicet ignitus vapor calore attenuatus, superna capessat. Quod sanè qualitati non propriè convenit, sed substantiae. Non enim rectè calorem levem dixeris; sed id potius, quod calidum est.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
