# Hypomnemata physica 95

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/95

Omnino enim de primis atomis verum est, si singula duntaxat singularum genera capiantur, nullam earum propter parvitatem à nobis cerni posse: si multa verò invicem congregentur, earum moles magnitudinesque cernuntur, quod, ut & ante dictum, & Plato, in Timaeo, docuit. Corpora ergo haec, cùm sint minima ac subtilissima; & in alia corpora facile sese penetrant, & aliis materiam praebent. Ut per omnia corporum naturalium genera Atomi idiscurramus, & primò elementa quod attinet, gneae. Ignis in ferrum & aquam sese insinuat. Idem insensibili modo aëri permistus tempore aestivo aestum parit; imò, quod compertum, aliquando sylvas accendit. Idem aliis rebus variis permiscetur, & pro varia cum iis commistione varias species exhibet. Equidem per se neque lucet, neque urit ignis, ut J. Caes. Scaliger, exerc. 9. docet, sed quod lucet & urit, id facit aliena corporis admistio, & partium propinquitas, quarum coactione in minore spatio substantia maior; ac propterea maior vis. Non comburit verò rarefactus, sicut ne lucet quidem. Qui fumus ascendit, is in se ignis habet plurimum. Neque tamen vim habet comburendi, neque luce ullâ fulget, & quae in verubus assantur, ab eo, quem videmus, igni non tanguntur, sed ab eo tanguntur, quem non videmus: adeo verò tanguntur, ut etiam crementur tandem.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
