# Hypomnemata physica 97

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/97

Et id maximè accidit in lignis siccis; quia absumptâ humiditate aqueâ, quae ad suscipiendum sonum minus apta, in eius locum succedit aër suâ qualitate ad sonos suscipiendos & provehendos commodior. Et si quis baculum in una extremitate tangat, alteri verò aurem admoveat, sonum percipiet. Quod fit beneficio aëris, qui in eis, quamvis solidissima videantur, continetur. Et milites hostes longè advenientes, aure terrae admotâ explorare solent. Aqua vel aër humidus, qui nihil aliud est, Atomiaquea. quàm aër vaporibus aquae plenus, in ligna ita sese insinuat, ut etiam mole augeantur. Unde valvae in aëre humido saepe aperiri & claudi non possunt. Et doliorum asseres, quibus exsiccatis dolia rimosa evaserant, aquae immersi dilatantur. Atomi Terra tandem etsi crassior sit; tamen & ipsa terrea. per minima corpuscula aliis rebus sese insinuat & permiscetur. Sic videmus thermis stirias & tophos canalibus accrescere, ut quis non immeritò miretur, quomodo in tam limpida & clara aqua corpus tam crassum latere potuerit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
