Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 98
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo aër &aqua ita sese in corpora etiam solida insinuare possunt, &terra aquae perspicuae ita permisceri potest, ut visu non percipiatur, cur non etiam ignis, qui longè subtilior est, idem facere possit? Ut iam non opus sit disputare, quomodo ferrum ignitum urat, cum reverà ignis atomos in se contineat, quibus evanescentibus ad naturalem actualem frigiditatem redit. Eadem de caussa metalla etiam liquantur, &postea refrigerata iterum indurantur. De quo mox dicetur. Quae si quis diligenter perpendat, animadvertet, alterationes vulgò dictas non esse saltem in qualitatibus mutationes, sed corporis, alieni participationem: aquae calefactionem esse atomorum ignis participationem, ob quas etiam vim urendi habet, quibus evanescentibus aqua ad pristinum suum frigus redit. Id quod vel ab experientia cognoscere licet, quod scilicet aqua calida lagenis stanneis conclusa calorem horas decem, &plures, in ipso hiberno frigore retinet; quo modo &lecti tempore hiberno calefieri, &iter currum facientes foeminae nobiles pedes à frigore defendere solent. Etenim si aqua tantùm caliditatem ab igne contraxisset, illa impressa qualitas in loco frigido, in lagena metallica, &aëre frigido, tantò temporis spatio durare non posset. Sunt ergo procul dubio igneae particulae, quae lagenâ densâ &metallica conclusae &coërcitae aliquo tempore ibi morantur, antequam sensim omnes per poros corporis densi diffluere &dilabi possunt.