# Hypomnemata physica 99

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/99

Sic aestivo tempore vinum & cerevisiam non qualitatem tantùm calidam contrahere in aere calido, sed partes igneas etiam in se recipere, sequenti experimento discimus: si nimirum duo vasa eodem tempore vino vel cerevisiâ impleantur, & ambo frigidae maximâ sui parte immergantur, alterumque sit clausum, alterum apertum, citiùs refrigeratur vinum vel cerevisia, quae in aperto vase continetur, quàm quae in clauso; quod ideo accidit, quòd atomi igneae, quae liquorem calefaciebant, vi contrarii frigoris compulsae citiùs exhalant, si liber pateat exitus, quàm si vase denso clauso coërceantur. Imò non absurdum videtur, aërem, qui in hypocaustis nostris igne in fornace accenso calefit, non solùm alterari, sed & aliquid substantiae ignis accipere. Neque impossibile est, ignem fornacem penetrare posse; cùm aër, quo tamen ignis subtilior, & in ferrum, & in vasa fictilia penetret. Imò res ipsa hoc testatur; cùm videamus, papyrum, vestes, & res alias inflammabiles, fornaci calidae admotas, flamam saepe concipere: Et si istae, quae putantur sunt merae alterationes, quomodo in eadem aquę parte calor & frigus esse poterit; & cùm nullum accidens agat, nisi virtute suae formae, à qua fluit, quomodo calor ille ab igne & in frigus, & in alia corpora agere poterit, igne jam absente & extincto. Utrum a. est absurdius, statuere, in aqua simul esse ignem, à quo, tanquam proprio suo subjecto, fluit calor, aut calorem cum frigiditate in alieno subsistere, Dog sistere, seu calorem tam in proprio, quàm in alieno subjecto statuere? Atque ita rem sese habere, multi Doctiss. Viri agnoverunt atque inter eos Averroes, qui, lib. 2. de anim. tex. 115. scribit: Non est opinandum, aquam calefieri, dum pura aqua fuerit, neque quod aër infrigidetur, dum est aër purus, sed hoc accidit propter corpora admista cum iis calida aut frigida.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
