Latin
ii
Daniel Sennert, Hypomnemata physica ii
Unproofread scanNot analysed yet
AUGUSTO JUNIORI, Duci Brunswicensi &Lunaeburgensi, &c. Domino meo Clementissimo. Iullibi in toto hoc terrarum orbe DEI Opt. Max. sapientia &omnipotentia apparet, Illustrissime &Celsissime Princeps, Domine Clementissime, in rerum Naturae contemplatione maxime elucescit. Quis enim non sapientissimum &omniimnipotentissimum artificem agnoscat, qui admirandam hanc mundi machinam contemplatur, &in ea Solem, Lunam, &reliqua coelestia corpora intuetur, ac eorum lucem splendidissimam, vires potentissimas, cursus &recursus tam varios, &tamen tot seculis tam certos ®ulares considerat; qui aëris istud spatium amplissimum perlustrat, &in eo volantes, &capitibus nostris imminentes nubes, atque hinc decidentes pluvias, nives, grandines, fulmina, &alia meteora observat; qui hunc, quem pedibus calcamus, terrae globum, in medio aëre libratum &suspensum, atque in eo ardua montium, accliva collium, depressa vallium, plana camporum, eaque tot arboribus, fruticibus, herbis, floribus, frugibus, consita, tot animalium, volantium, gradientium, reptantium speciebus, domicilium &victum suppeditantia, tot fontes, rivos, flumina, ipsaque maria, &in iis innumerum piscium numerum perpendit, &in ipsis terrae cavernis tot mineralium &metallorum genera, tot ignes tot seculis ardentes, aquasque magno per terrae globum, sine ejus ruina, impetu permeantes &ruentes rimatur ac reputat? De quo ipse D.