# Hypomnemata physica ii

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/ii

AUGUSTO JUNIORI, Duci Brunswicensi & Lunaeburgensi, &c. Domino meo Clementissimo. Iullibi in toto hoc terrarum orbe DEI Opt. Max. sapientia & omnipotentia apparet, Illustrissime & Celsissime Princeps, Domine Clementissime, in rerum Naturae contemplatione maxime elucescit. Quis enim non sapientissimum & omniimnipotentissimum artificem agnoscat, qui admirandam hanc mundi machinam contemplatur, & in ea Solem, Lunam, & reliqua coelestia corpora intuetur, ac eorum lucem splendidissimam, vires potentissimas, cursus & recursus tam varios, & tamen tot seculis tam certos & regulares considerat; qui aëris istud spatium amplissimum perlustrat, & in eo volantes, & capitibus nostris imminentes nubes, atque hinc decidentes pluvias, nives, grandines, fulmina, & alia meteora observat; qui hunc, quem pedibus calcamus, terrae globum, in medio aëre libratum & suspensum, atque in eo ardua montium, accliva collium, depressa vallium, plana camporum, eaque tot arboribus, fruticibus, herbis, floribus, frugibus, consita, tot animalium, volantium, gradientium, reptantium speciebus, domicilium & victum suppeditantia, tot fontes, rivos, flumina, ipsaque maria, & in iis innumerum piscium numerum perpendit, & in ipsis terrae cavernis tot mineralium & metallorum genera, tot ignes tot seculis ardentes, aquasque magno per terrae globum, sine ejus ruina, impetu permeantes & ruentes rimatur ac reputat? De quo ipse D.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
