Latin
v
Daniel Sennert, Hypomnemata physica v
Unproofread scanNot analysed yet
Ut vero DEI in rerum Natura opera sapientissima &admiranda sunt: ita ea indagare &cognoscere difficillimum, adeo quidem, ut ipse Philosophorum Princeps, Aristoteles confiteri non erubuerit, intellectus nostri aciem se ad naturae lucem habere, sicut noctuae oculi ad Solis lumen meridianum se habent, &subtilissimus J. C. Scaliger, exerc. 307. sect. 27. de angustia intellectus nostri conqueratur, fateaturque, Humanae sapientiae partem esse, quędam aequo animo nescire velle, &exerc. 297.