# Hypomnemata physica vii

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/vii

Itaque & has de quibusdam Physicae capitibus meas meditationes in publicum edere non dubitavi, & jam ante unum atque alterum annum conscriptas nunc cum aliis communicare volui. Eas vero, Illustrissime Princeps Domine Clementissime, Illustrissimae Vestrae Celsitudinis honoratissimo Nomini inscribere volui, non tam de more hujus seculi, quam quia cognitum perspectumque habeo Illustriss. Vestr. Celsitudinem ita bonis literis imbutam esse, ut etiam de eorum, qui eas profitentur, laboribus recte judicare possit. Et propterea ab Illustrissima Celsitudine Vestra majorem in modum peto, ut hoc, quicquid est, operae sereno vultu suscipiat, & Illustrissimi sui Nominis splendore, malevolorum, si quae obiitientur, nebulas discutiat. DEUS verò Opt. Max. Illustrissimam Vestram Celsitudinem diu incolumem, felicemque conservet. Wittebergae, Calend. Maij. OO TOC. XXXVI. Illustriß. Vestrae Celsitud. Subjectissimus Daniel Sennertus D. † 5 INDEX

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
