# Hypomnemata physica xiii

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HVPOMNEMATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xiii

Quapropter & ego, etsi in juventute non parum operae rerum naturae cognoscendae impendi: multa tamen non satis cognita restare animadverti, & experientia rerum omnium Magistra, me ac multis antea non animadversis monuit. Id verò magis quis mirari posset, cum ob dogmata quaedam à vulgatis opinionibus nonnihil dissidentia passim meis scriptis inspersa ab invido quodam, & malevolo tam malè acceptus & tractatus sim, quae me caussa moverit, ut eadem iam peculiari scripto exhibeam, & Baccham bacchantem magis irritem & concitem. Verùm enim verò, etsi calumnias obtrectationesque, quibus me obiicio, praevideam: vicit tamen veritatis & Naturam rerum cognoscendi studium, ut illas omnes contemnerem, & non plus, quàm si canis me allatret, curarem; imprimis cùm nihil solidi, & quod animum veritatis studiosum movere possit, ab eo proferri videam.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
