# Hypomnemata physica xiv

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HVPOMNEMATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xiv

Equidem audio, eum conqueri; Proterva quaedam ingenia eò devenisse petulantiae, & infrunitae audaciae, quod principiorum verissimorum, toto antiquitatis sincerioris & eruditissimae consensu celebratorum & custoditorum, & in hunc diem rectè usurpatorum doctrinam & basin, contra quae cuilibet sano & pio vel hiscere religio fuerit, evertere, è scholis profligare, sua verò paradoxa, absurda, falsa, rancida, haeretica & blasphema substituere, & ex hoc omnes bonas disciplinas corrumpere, artium studia pessundare, barbariem reducere, & cum hac extrema mundi inclinantis fece veram rerum scientiam, & antiquitatis solidam sapientiam, è medio tollere non erubescant, quaeque recepta, aeternumque vera venerandae antiquitatis principia negare, labefactare, averruncare & eruderare; sua vero inepta, Ianuario frigidiora, impia, falsa, haeretica, dudum damnata, aut recens in Sycophantarum cerebellis nata, & contradictionibus implicata dogmata & paradoxa pro principiis reponere, nequicquam moliantur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
