# Hypomnemata physica xix

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HVPOMNEMATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xix

Nemini vero mea obtrudere, aut, quod malevolus calumniatur, novam sectam condere cupio. Liberè γνώμην εἰς βουλὴν εἰσφέρω. Proferat quisque etiam, quod in libera Republ. decet, liberè suam sententiam; me non offendet. Neminem à me dissentientem convitiis impetivi, nec etiam conviciis lacessitus cum quoquam serram maledicendi reciprocabo. Neque enim Philosophi saltem sumus, sed & Christiani, quorum est, non malum pro malo reddere, sed injurias aequo animo tolerare. Hic scopus unus erit, cunctis prodesse, nocere Nemini, amare bonos, & tolerare malos. HVPOby Ge

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
