# Hypomnemata physica xvii

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HVPOMNEMATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xvii

Sed sit sanè, quòd ea Aristoteles seu invenerit, seu ostenderit: tamen Aristoteles (quod pace magni Viri, quem admiror & veneror) non est antiquissimus, sed tempus fuit, cùm & ipse novus esset; quo tamen nomine ejus scripta reprehendi non potuerunt: nec tota antiquitas, sed fuêre ante Aristotelem Pythagoras, Anaxagoras, Democritus, Empedocles, Leucippus, Melissus, Parmenides, Xenophanes, Socrates, Plato, omnes Viri doctissimi & laudatissimi. Et si antiquissimus omnium Philosophorum esset Aristoteles: tamen ideo pro veritatis norma haberi non posset. Veritas enim est adaequatio rationum, quae sunt in intellectu, non cum alterius hominis nationibus, sed cum rebus. Quae omnia, cum perpenderem, me à veritatis investigandae studio terreri passus non sum. Movit me praeterea & hoc, ut ista, quae supprimere animus erat, ederem, quòd animadverti, à malevolis meas sententias in alienum, & qui mihi nunquam in mentem venit, sensum detorqueri, & alienas opiniones mihi affingi. Consultius itaque esse putavi, Lector benevole, ut mentem meam ex meo hoc, quàm aliorum scriptis perciperes.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
