# Hypomnemata physica xviii

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HVPOMNEMATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xviii

Equo tandem & hoc cognosces, me istas, quas tam acerbè malevolus infectatur, &, quibus potest, calumniis onerat, opiniones. Primum non disseminasse, sed magnos, & isto Zoilo magis in Aristotele versatos Philosophos & superioribus seculis fuisse, & hodie cùm alibi, tum in celeberrimis Europae Academiis primarios professores, quibus nihil cum Paracelso commercij est, esse, qui eadem mecum de hisce statuunt, & propterea me solum injustè ab obtrectatore isto vapulare, & ut Novatorem, novaeque sectae Conditorem immeritò traduci. Accipe ergo, Lector Candide, benevolo animo has δευτέρας φροντίδας, & de quibusdam admirandis Dei operibus meditationes, quibus ut tibi Naturam, quae ordinaria Dei potestas, qualis à Deo sapientissimo & omnipotentissimo constituta est; exhiberem, unicè dedi operam. Neque enim ignoro, impium esse, de rebus naturalibus aliter, quàm quo modo à Deo creatae sunt, pertinaciter sentire & statuere. Quod si veritatem assecutus sum, est quod gaudeam: Si verò in hac humanae mentis caligine quandoque aberravi; veniam honestam, cumque non inutilem conatum merituram spero; cum secundùm Aristotelem τοῖς εὑπορῆσαι βουλομένοις necessarium sit τὸ διαπορῆσαι καλῶς.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
