# Hypomnemata physica xx

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/xx

PHYSICA. Prooemium. Uo imprimis esse, quae animos à veritate abducunt, & omnium disciplinarum incrementis obstant; servilem nimirum quandam credulitatem, & temerarium novandi studium: & à me, & ab aliis alibi pluribus monstratum. Utrumque quantum aliis disciplinis damni attulerit, dicant illarum periti. Ego ut de Physica & Medicina, quae meae sunt Professionis, dicam; & his, ac imprimis Physicae, multum damni allatum esse, negari non potest, dum quidam de ratione & experientia parum solliciti, Antiquorum autoritati saltem inhaeserunt; alij novitatis studio antiquae disciplinae fundamenta fuuditùs evertere conati sunt. Ab utrorumque instituto me semper alienum fuisse, liberè profiteor.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
